라틴어 문장 검색

fabrica est continuata ac trita usus meditatio, quae manibus perficit[ur] e materia cuiuscumque generis opus [est] ad propositum deformationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장3)
primumque furcis erectis et virgulis interpositis luto parietes texerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장8)
praeterea interponunt singulos crassitudine perpetua utraque parte frontatos, quos διάτονοι appellant, qui maxime religando confirmant parietum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장26)
Ergo pycnostylos est, cuius intercolumnio unius et dimidiatae columnae crassitudo interponi potest, quemadmodum est divi Iulii et in Caesaris foro Veneris et si quae aliae sic sunt compositae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장3)
Diastyli autem haec erit compositio, cum trium columnarum crassitudinem intercolumnio interponere possumus, tamquam est Apollinis et Dianae aedis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장9)
Ita e generibus duobus capitulo interposito tertium genus in operibus est procreatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장4)
et si aedes erit latitudine maior quam pedes XX, duae columnae inter duas antas interponantur, quae disiungant pteromatos et pronai spatium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장3)
graeci quoque poetae comici interponentes e choro canticum diviserunt spatia fabularum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말17)
duobusque modis movetur, e quibus unus effectus habet continuatos, alter distantes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장5)
continuata vox neque in finitionibus consistit neque in loco ullo, efficitque terminationes non apparentes, intervalla autem media apparentia, uti sermone cum dicamus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장6)
dia toni duo sunt continuati, tertium hemitonium finit tetrachordi magnitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장19)
stantes autem sunt, qui inter mobiles [sunt] interpositi continent tetrachordi coniunctionem et e generum discriminibus suis finibus sunt permanentes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장23)
eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장5)
Inter duo autem peristylia et hospitalia itinera sunt, quae mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장20)
Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말30)

SEARCH

MENU NAVIGATION