라틴어 문장 검색

quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X18)
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim produxere animas, sed res diversa, sed illic fortunae invidia est bellorumque ultima, casus extremi, longae dira obsidionis egestas:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV36)
anne aliam terra Memphitide sicca invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV47)
Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 1:1)
si rabiem ac furorem, sacratis legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 7:3)
quod ipsum exitio fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 36:2)
Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 8:2)
Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 11:1)
Et initia pugnae hosti prospera fuerunt, eademque exitii causa.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM HISTRICUM 2:1)
Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 5:1)
Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 2:1)
Atquin haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus armavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 13:3)
Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in exitium sui merces erat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 5:1)
Sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam, si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION