라틴어 문장 검색

Respondi paucis ego - neque enim aderat alius, qui defunctae pudorem tueretur -, deinde secessi, et ex consilii sententia 'Videtur' inquam, 'Curiane, mater tua iustas habuisse causas irascendi tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:3)
Nam mihi duplex ratio recitandi, una ut sollicitudine intendar, altera ut admonear, si quid forte me ut meum fallit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 1:2)
Recitavit capita legum, admonuit senatus consultorum, in fine dixit petendum ab optimo principe, ut quia leges, quia senatus consulta contemnerentur, ipse tantis vitiis mederetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 7:1)
Nam includor angustiis commeatus, eoque ipso, quod delegatum Cornuto audio officium, mei admoneor.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 9:1)
Verum, ut ferat ille, ego meum damnum meam contumeliam iudicabo, sed non tamquam pro mea - hoc est, gravius - irascar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 9:1)
Nam me tui ut ita facerem rogabant, et verebar ne et mihi et illis irascereris, si non fecissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 2:1)
Fortasse enim his ipsis admoneris, ut te magis ac magis otio involvas;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 4:2)
mihi quod saepe iam dixi, ut si quid me fugit - ut certe fugit - admonear.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 1:2)
Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 1:1)
maxime tamen hic me titulus admonuit, quam essent mimica et inepta, quae interdum in hoc caenum, in has sordes abicerentur, quae denique ille furcifer et recipere ausus est et recusare, atque etiam ut moderationis exemplum posteris prodere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 3:2)
Nostine hos qui omnium libidinum servi, sic aliorum vitiis irascuntur quasi invideant, et gravissime puniunt, quos maxime imitantur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 1:1)
Amor in te meus cogit, non ut praecipiam - neque enim praeceptore eges -, admoneam tamen, ut quae scis teneas et observes, aut nescire melius.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 1:1)
Haec velim credas, quod initio dixi, scripsisse me admonentem, non praecipientem;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 10:1)
quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remittatur, nota certe quasi censoria inuratur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 16:3)
Licebit rursus irasci, si meruerit, quod exoratus excusatius facies.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION