라틴어 문장 검색

Anterastilis Certo enim, quod quidem ad nos duas attinuit, praepotentes pulchre pacisque potentes, soror, fuimus, neque ab iuventute inibi inridiculo habitae, quod pol, soror, ceteris omnibus factumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 47)
Huncine hic hominem pati colere iuventutem tticam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 271)
Gaius Caesar, divi Augusti, avunculi mei magni nepos, circa primos iuventae suae annos Lucium fratrem carissimum sibi princeps iuventutis principem eiusdem iuventutis amisit in apparatu Parthici belli et graviore multo animi vulnere quam postea corporis ictus est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 91:1)
Quis hunc currere equum nos atque equitare videmus, His equitat curritque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:2)
Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:19)
Troianae ivventus definitio est Hectoris, ut Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4671)
Et quia moris erat eidem reuerentissimo antistiti opus euangelii magis ambulando per loca, quam equitando perficere, iussit eum Theodorus, ubicumque longius iter instaret, equitare, multumque renitentem, studio et amore pii laboris, ipse eum manu sua leuauit in equum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.4)
certant cum supra 'iuventus ruit' dixerit, subiunxit 'certant'. figuratum est, quia iuventus enuntiatione singulare est, intellectu plurale.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 642)
Et suspirantes nimium intima mente dolebant, eo quod in iuventute sua talibus studiis non studuerant, felices arbitrantes huius temporis iuvenes, qui liberalibus artibus feliciter erudiri poterant, se vero infelices existimantes, qui nec hoc in iuventute didicerant, nec etiam in senectute, quamvis inhianter desiderarent, poterant discere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION