라틴어 문장 검색

postera die haud ambigua Othoniani exercitus voluntate et qui ferociores fuerant ad paenitentiam inclinantibus missa legatio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장4)
mox remissa legatione patuit vallum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장8)
ad Verginium versi, modo ut reciperet imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valentem fungeretur, minitantes orabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장2)
additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장6)
Interim Vitellius victoriae suae nescius ut ad integrum bellum reliquas Germanici exercitus viris trahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장1)
remitti eos in Britanniam, unde a Nerone exciti erant, placuit atque interim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adversus quartadecimanos discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장4)
interim Verginii servus forte obvius ut percussor Vitellii insimulatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장13)
Postero die Vitellius senatus legatione, quam ibi op- periri iusserat, audita transgressus in castra ultro pietatem militum conlaudavit, frementibus auxiliis tantum impunitatis atque adrogantiae legionariis accessisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장1)
ne Othonem quidem ducis arte aut exercitus vi, sed praepropera ipsius desperatione victum, iam desiderabilem et magnum principem fecit, cum interim spargit legiones, exarmat cohortis, nova cotidie bello semina ministrat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장16)
Adcelerata interim Vespasiani coepta Illyrici exercitus studio transgressi in partis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장1)
sed insessis interim Alpibus venturum cum copiis Orientis Mucianum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장6)
unde interim pecuniam et commeatus?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장12)
interim Aponius Saturninus cum legione septima Claudiana advenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장6)
pavidus interim Varus turbae suorum miscetur intulitque formidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장8)
Plebs interim Cremonensium inter armatos conflictabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION