라틴어 문장 검색

Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente seruato dolorem leuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:4)
uidendumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque leuandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 12장 1:3)
ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:7)
siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:2)
quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique uitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 39:4)
Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia leuata altera parte nihilo minus altera infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:6)
leuandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:2)
Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem modo ualere quae nouimus erunt facienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 3:6)
Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 4:1)
Proximisque diebus ei prope a fame uictus sit, ne forte eam partem satietas excitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:6)
nam laesa uesica neruorum distentiones cum periculo mortis excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 9:2)
Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:4)
Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:4)
qua leuata solium superuacuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 27:4)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION