라틴어 문장 검색

si vero liberalior materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus aggressi, nulla dicendi virtus omittenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 140:3)
nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 146:2)
adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea, quae dicere ipsi noluissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 177:1)
in ceteris enim admiscere aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea, quorum ne atque arida traditio averteret et aures tam delicatas .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 6:1)
idem praecipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 213:3)
est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit, quem iustitiae suae timet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 18:1)
Sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam facilius credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 21:1)
vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum, quod in se fortasse recidat, facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 13:4)
et protinus cum defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit, obiecta est paulo liberalior vita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 314:1)
sales enim, ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi sitim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 128:2)
quod fecit Longus Sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum, contra quem iudicio liberali aderat, ne faciem quidem habere liberi hominis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 141:3)
illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 192:1)
plerumque autem fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 69:1)
A quo dissensuros scio, qui libenter patres figura laedunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 192:1)
sic enim iuri nostro libentius indulgebit, ut in sponsionibus, quae ex interdictis fiunt, etiamsinon proprietatis est quaestio sed tantum , tamen non solum possedisse nos, sed etiam nostrum possedisse docere oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 212:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION