라틴어 문장 검색

eo profectum Fabium, neque inde regredi bello inchoato posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 305:1)
utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 336:1)
dedicavit L. Porcius L. F. Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 396:2)
responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem eam non novam Liguribus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 402:1)
Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 435:1)
in eius locum suffectus est Q. Fabius Labeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 503:3)
triumviri creati ad eam rem Q. Fabius Buteo M. et P. Popilii Laenates.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 512:2)
praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 335:1)
praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 6:1)
ex praetoribus, qui in provincias ierant, N. Fabius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 35:1)
qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 283:2)
neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit quam secunda fama male rem publicam gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 265:2)
Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque milibus delectis militum Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, vastandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 444:1)
Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 558:1)
VICTORIAE nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION