라틴어 문장 검색

eruptionibus crebris et stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et machinas erant, turbabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 54:2)
procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 204:2)
ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 205:1)
signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita prae se habentium scuta ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 259:1)
scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 260:3)
iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 281:1)
apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant impigre milites perfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 351:2)
raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 139:1)
eo vinctus demittitur, et saxum ingens quo operitur machina superimpositum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 590:2)
scuta erant supra mille quingenta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 665:2)
ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 722:1)
et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 65:2)
alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 70:4)
tum terra marique - et classis adpulsa ab litore stabat - simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 108:2)
cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 112:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION