라틴어 문장 검색

Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud divitem sui locum faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si provenere maturius.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 80:1)
Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit.
(세네카, 행복론, Liber II 8:3)
Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si dedisse, dum dat, oblitus est !
(세네카, 행복론, Liber II 24:1)
quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non dat, sed commodat, aut in illo, qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est ?
(세네카, 행복론, Liber III 28:2)
Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenent et magnifica sunt;
(세네카, 행복론, Liber III 60:4)
Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse ;
(세네카, 행복론, Liber III 67:2)
Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum servaverit.
(세네카, 행복론, Liber III 104:5)
quae nihil habet in se magnificum, si quicquam venale.
(세네카, 행복론, Liber IV 3:2)
Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens :
(세네카, 행복론, Liber IV 24:2)
Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere ?
(세네카, 행복론, Liber IV 67:1)
" Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium mini- sterio veniens, exitu foeda.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:5)
Video istic mensas et aestimatum lignum senatorio censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:3)
Re omnium pretiosissima luditur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 43:4)
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:3)
Eo scilicet formosius id esse magnificentiusque fatebimur, quo in maiore praestabitur potestate, quam non oportet noxiam esse, si ad naturae legem componitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 112:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION