라틴어 문장 검색

non esse tamen desertam omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium, se unum et suae et patrum maiestatis vindicem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 289:1)
pulset tum mihi ictorem qui sciet ius de tergo vitaque sua penes unum esse cuius maiestatem violarit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 314:1)
quamquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum timorque vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 392:1)
ubi ad castra ventum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 430:1)
auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 538:5)
huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:1)
haud parva res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi quos vellent tribunos auferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 618:1)
summoveri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 625:2)
ab Appio petitur ut tantam consularem maiestatem esse vellet quanta esse in concordi civitate posset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 635:1)
propugnatorem senatus maiestatisque vindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 669:2)
ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii venerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 72:3)
cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 111:3)
multum et consules se abstinebant, ne cui in conluvione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 128:1)
velut cum otium superat, senator sententiam dicit, alii Quirites suffragium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 186:4)
si quis fecisset, se id suffragium non observaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 237:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION