라틴어 문장 검색

A secundo die, gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel jam sanguis missus, vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 14:6)
quum lenia medicamenta, et modice , facile et varie misceantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 15:3)
Illud scire oportet hic quoque omnia medicamenta, singula primum per se teri, deinde mixta iterum, adjecta paulatim vel aqua, vel alio humore:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 16:2)
Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet, adjecto vel albo ovi, vel muliebri lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 25:1)
Ac si neque medicus, neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum, id malum lenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 25:2)
Opus autem lenissimis medicamentis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 30:5)
tum eadem medicamenta erunt conjicienda, donec omnis dolor finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 34:4)
Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui primum procidit, deinde per plura loca fissus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 34:5)
Quod ad cataplasmata et medicamenta pertinet, iis utendum quae adversus proposita sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 35:6)
Medicamentis autem hic quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 36:5)
eaque recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et iisdem fere, quae supra in pusulis posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 38:2)
In his quoque iisdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 39:3)
Atque acria quoque medicamenta, et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas movent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 39:7)
Medicamenta vero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 42:5)
Hactenus oculorum morbi lenibus medicamentis . Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION