라틴어 문장 검색

ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius ilia ab oratore non ficta sed passim esse iactata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 113:2)
nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:3)
atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 26:2)
Cui simile vitium est apud nos, si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 122:6)
illa vulgaria videntur et utilia tantum ad conciliandam fidem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 138:1)
est in vulgaribus quoque verbis emphasis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 149:1)
hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 168:1)
neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis apte ac recte modo adscita potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 224:1)
est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis nominis eius et quot genera et quae quamque multae sint species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 11:1)
altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:1)
una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 157:3)
nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 159:1)
sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 218:1)
nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:4)
contra in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION