라틴어 문장 검색

Licet enim soni etiam in medio per ventos tanquam per undas agitentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:22)
Aliud enim medium luci convenit, aliud sono, aliud calori et frigori, aliud virtutibus magneticis, necnon aliis nonnullis respective.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 463:3)
Per hunc motum terra stat mole sua, moventibus se extremis suis in medium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:3)
ignis per varia media permeantis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:27)
Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:9)
Uxores iuvenum dominae sunt, mediae aetatis sociae, senum nutrices.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:25)
Illud tamen observatione dignum est, personis indignis sub primum honoris sui ascensum maxime invideri, postea vero minus, ubi contra personae dignae et meritis insignes invidiam tum demum experiuntur, postquam fortunae eorum diutius duraverint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:8)
Ascensus ad dignitates arduus est, et per labores pervenitur ad labores maiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:6)
Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam graduum flexuosam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:8)
Tutissima enim via seditiones evitandi (si tempora patiantur) est ut ipsam materiam e medio tollamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:3)
At potentiae nimiae soloecismus est, credere se posse finem rei pro arbitrio assequi, neque tamen media procurare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:9)
Quinimo satius est quibusdam periculis quasi media via occurrere quam eorum motus et appropinquationem perpetuo inquirere et observare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:7)
Harum (si expeditioni consulere in animo est) media sit opus multorum, prima autem et ultima paucorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:8)
Medicum elige temperaturae mediae, vel si hoc ad votum in uno aliquo medico non cesserit, adhibe ex utroque genere unum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:32)
Sed tum opus est consiliariis aliquibus moderatioribus, qui partes medias teneant, ne factiones omnia pessundent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION