라틴어 문장 검색

Quid enim est memorabilis quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus est, immo, si vehementius excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 28:2)
Animadversurus in latrones duos Burrus praefectus tuus, vir egregius et tibi principi natus, exigebat a te, scriberes, in quos et ex qua causa animadverti velles;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 3:1)
O quam multarum egregia opera in obscuro iacent !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:1)
Egregium versum et dignum qui non e pulpito exiret :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 50:2)
Dignus me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 73:2)
Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 27:1)
Fortis et egregia fati conventio, sed quae non deceat magnitudinem nostram ;
(세네카, De Providentia, book 1 18:8)
Quidni libenter spectarent alumnum suum tam claro ac memorabili exitu evadentem ?
(세네카, De Providentia, book 1 20:5)
Hanc stabilem animi sedem Graeci euthymian vocant, de qua Democriti volumen egregium est;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 22:2)
pulcherrimum regiae opulentiae monimentum alius laudaverit, sicut T. Livius, qui elegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 86:1)
Quid, quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 37:1)
Egregium autem habet virtus apud vos officium voluptates praegustare !
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 54:5)
Egregius gener, cui nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.13)
sed fare, causae detur egregiae locus.
(세네카, 메데아 4:38)
Vnde in nefanda specimen egregium domo?
(세네카, Phoenissae 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION