라틴어 문장 검색

quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum directiones vicorum, uti advenientes ad angulos insularum frangantur repulsique dissipentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장40)
erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장55)
si enim excelsiores fuerint, repellent et eicient e superiore parte vocem nec patientur in sedibus suis, quae supra praecinctiones, verborum casus certa significatione ad aures pervenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장11)
Cum haec omnia summa cura sollertiaque explicata sunt, tunc etiam diligentius est animadvertendum, uti sit electus locus, in quo leniter adplicet se vox neque repulsa resiliens incertas auribus referat significationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장1)
sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντεσ, circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντεσ, item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντεσ, consonantesque, quos appellant συνηχοῦντασ. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장2)
quaeque progredientibus ad septentrionem sunt nationes, quod altiores habent distantias mundi, spiritus vocis habentes umore repulsos ad hypatas et proslambanomenon, a natura rerum sonitu graviore coguntur uti;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장23)
per eos autem qui saxum volvunt ambitum vult et repulsam significari, quia semel repulsi petitores ambire non desinunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5969)
Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam hostes.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 5:2)
Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII.8)
Si enim fuerit ultimi suci isto uberior multitudo, hanc a se repellit pars corporis illa quae sanior est, et sine dubio labitur in infirmam quae vires non habet repellendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 25:1)
Similemne putas C. Laelii unum consulatum fuisse, et eum quidem cum repulsa (si, cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus [a bono consule] potius quam ille [a bono populo] repulsam fert) - sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:2)
Dixerat, illa gravi vultum demissa repulsa, quae iam excire fretum et ratibus bellare parabat Iliacis, alios animo commenta paratus, tristis ad Haemonias detorquet brachia terras, ter conata manu, liquidum ter gressibus aequor reppulit et niveas feriunt vada Thessala plantas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권41)

SEARCH

MENU NAVIGATION