라틴어 문장 검색

ALIUD quoque non multum huic dissimile miraculum de praefato antistite narrauit idem abbas, dicens:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.2)
non tamen ea mihi, qua ante consueram, conuersatione, sed multum dissimili ex hoc tempore uiuendum est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.11)
Alter dicat opus magni mirabile mundi, qualis in immenso desederit aere tellus, qualis et in curuum pontus confluxerit orbem, et uagus, e terris qua surgere nititur, aer, huic et contextus passim fluat igneus aether, pendentique super claudantur ut omnia caelo;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae7)
fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:3)
hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam quam Romulus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 225:1)
eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 407:1)
ubi cum consules producti ad populum interrogatique, si eos populus Romanus, memor libertatis per illos receptae domi, memor militiae rerum gestarum, consules iterum faceret, quidnam facturi essent, nihil sententiae suae mutassent, conlaudatis consulibus quod perseverarent ad ultimum dissimiles decemvirorum esse, comitia habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 714:1)
labor voluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 36:3)
haec sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 58:1)
id magis mirabile est ambigi, Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum triumphaverit, an consulum - Papirique praecipuum - id decus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 215:2)
et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 267:1)
unde haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 396:1)
traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 418:1)
dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 505:2)
Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 557:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION