라틴어 문장 검색

iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:3)
et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 48:1)
moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 51:1)
praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:1)
utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:2)
sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:4)
verborum etiam moderatione detrahi solet, si qua est rei invidia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 91:1)
neque immerito thesaurus hic eloquentiae dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 96:5)
namque actionem Cicero alias quasi sermonem alias eloquentiam quandam corporis dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 148:2)
Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 155:2)
quod adfectant quoque, tanquam copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:1)
hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in defixis immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiae procellam effunderet, dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:1)
id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 7:3)
quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac vix, quid adiici potuerit, , fortasse inventurus, quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 26:1)
transeo illos, qui Ciceroni ac ne in eloquentia quidem satis tribuunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION