라틴어 문장 검색

Solum prout in veritate nititur, amor progrediente tempore perstare, vanum momentum superare et firmus manere potest, ad iter commune sustinendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:6)
Absque veritate amor solidum vinculum afferre non potest, « ego » ultra eius solitudinem neque ferre neque id a fugaci momento vindicare valet, ad vitam aedificandam et fructum afferendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:9)
Abraham, antequam vocem Dei exaudiret iam eum quaerebat « secundum promptitudinem sollicitudinis animae suae» et «per omnem circumibat mundum, scrutans ubi sit Deus », usque ad diem quo adfuit « miserans Deus eius qui solus tacito quaerebat eum ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 65:6)
Hic dynamicus motus transformationis, Baptismi proprius, movet nos ad pondus catechumenatus intellegendum qui hodie, etiam apud antiquitate pollentes communitates christianas ubi crescens numerus adultorum accedit ad Baptismi sacramentum, singulare induit momentum pro nova evangelizatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:14)
Praeterea magni quoque est momenti conexio inter fidem et Decalogum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:1)
Quandoquidem nempe omnes fidei articuli in unum coalescunt, si unus eorum negatur, etiamsi quidam ex iisdem minoris momenti videantur, idem est ac si eorum complexus deleatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:2)
quapropter magni momenti est vigilare ut integrum fidei depositum transmittatur (cfr 1 Tim 6,20), ut opportune instantia provehatur in omnes confessionis fidei aspectus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:4)
Quocirca magni est momenti ut parentes communia fidei exercitia excolant in familia, ut fidei filiorum maturationem prosequantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:3)
1 Cor 13,13) ita amplecti nos facit omnium hominum sollicitudines, in nostro itinere ad illam « civitatem, cuius artifex et conditor Deus » (Heb 11,10) ipse est, quoniam « spes non confundit » (Rom 5,5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 111:4)
luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3227)
spirat enim maiora animus seque altius effert sideribus transitque vias et nubila fati, et momenta premit pedibus, quaecumque putantur figere propositam natali tempore sortem, huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2168)
Dum in dubio est animus, paulo momento huc vel illuc impellitur.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 552)
aut, si adeo, bidui est aut tridui Haec sollicitudo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 628)
Quantasque hic suis consiliis mihi confecit sollicitudines Meus carnufex.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 147)
Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 27)

SEARCH

MENU NAVIGATION