라틴어 문장 검색

improba numquam spes laetata diu, nec pervenere iuventae robur Aloidae, dum vellere Pelion Otus nititur, occubuit Phoebo, moriensque Ephialtes in latus obliquam proiecit languidus Ossam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:20)
inde Lycaoniam paulatim expulsus ad Arcton crine vago Getici foedavit sidera Plaustri, donec in exiguum moriens vanesceret ignem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:82)
venit et extremis legio praetenta Britannis, quae Scotto dat frena truci ferroque notatas perlegit exanimes Picto moriente figuras;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:155)
praebetur origo per cinerem, moritur te non pereunte senectus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix46)
sic tibi det magnum moriens conviva triumphum atque tuam vincant dolia fusa sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum6)
ille, viro toto moriens, serpentibus imis vivit adhuc stridore ferox et parte rebelli victorem post fata petit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia56)
pars moritur ferro, partes periere Ecce autem medium spiris delapsus in aequor Porphyrion trepidam conatur rumpere Delon, scilicet ad superos ut torqueat improbus axes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia69)
nonne vides, ut nostra soror Clementia tristes obtundat gladios fratresque amplexa serenos adsurgat Pietas, fractis ut lugeat armis Perfidia et laceris morientes crinibus hydri lambant invalido Furiarum vincla veneno?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:85)
Tritonia casside fulva caelatum Typhona gerit, qui summa peremptus ima parte viget, moriens et parte superstes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:13)
navita non moritur fluctu, non cuspide miles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:197)
ibat grandaevus nato moriente superstes post trabeas exul.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:125)
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor inminet, et, terras qui nunc ipsumque fatigat aethera, non vili moriens condetur harena.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:194)
et certe moriens propius te, Roma, viderem, ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto victori damnosa foret.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:122)
Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem urbe triumphantem generum florente iuventa conspiceres illumque diem sub corde referres, quo tibi confusa dubiis formidine rebus infantem genitor moriens commisit alendum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:246)
Pallantis iugulum Turno moriente piavit Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector irato vindicta fuit vel quaesitus Achilli.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION