라틴어 문장 검색

Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:4)
ubi dicit Commentator, quod si effectus circuli caelestis minorando humores corpora disponit ad quartanam, sapiens medicus hoc praevidens per calida et humida corpora disponit ad sanguinem et tunc excluso effectu caelesti quartana non inducitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:9)
Effectus autem ad Spiritum pertinent, qui ex bonitate Conditoris eveniunt, quia Spiritus ipse bonitas est. Dicamus itaque Spiritum ex Filio quoque procedere, cum ratio divinae providentiae ad effectum benignitatis perducitur, et quod ab aeterno faciendum praeviderit temporaliter quando vult facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:3)
Ad confirmationem rationis dicendum quod non solum potuit agens agere novum effectum, quia ipsum habet novam substantiam, aut, quia ipsum habet aliquam novam virtutem vel situm, vel, quia prius subiacebat impedimento, aut, quia in suo passivo ex quo agit, facta est nova dispositio, sed etiam aliquod agens potest producere effectum novum per hoc quod ipsum habet voluntatem aeternam determinatam ad aliquam horam in qua vult agere, secundum illam voluntatem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 80:4)
cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION