라틴어 문장 검색

Ut ait Solomon, substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus elevatus in imaginatione sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:16)
Cui rei accedit remedium praesentaneum ut quis utatur (quod Consalvus dicere solebat) tela honoris crassiore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:11)
Quantum ad armorum et telorum genus, illorum mutationes sub observationem vix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et vicissitudines suas sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:2)
Conditiones telorum et mutationes in melius hae sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:5)
Cumque laborarent, ut se simul inde leuarent, Antra petunt muris quodam sub cespite ruris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:3)
En pacior, muri domini quod tempore duri Contigit insonti, perimit quem uerbere conti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:20)
Gattus, ut antiquos muris uidet hos inimicos Eius ad interitum iuxta concurrere ritum, Supplex implorat, ueniens ut recia rodat:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:7)
Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장7)
Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione.
(불가타 성경, 요엘서, 2장8)
Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur.
(불가타 성경, 요엘서, 2장9)
mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius;
(불가타 성경, 아모스서, 1장7)
mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장10)
succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;
(불가타 성경, 아모스서, 1장14)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii.
(불가타 성경, 아모스서, 7장7)
Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum.
(불가타 성경, 나훔서, 2장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION