라틴어 문장 검색

43. Si consideramus hominem quoque huius mundi creaturam esse, quae ius habet vivendi felicitateque fruendi, et praeterea peculiari dignitate pollere, facere non possumus quin effectus ambitalis detrimenti, hodierni modi progressionis atque detractionis cultus in personarum vita respiciamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 57:1)
46. Inter socialia elementa mundi commutationis annumerantur effectus artis agendae nonnullorum technologicorum inventorum, socialis interdictio, iniqua copia ususque virium aliarumque commoditatum, socialis concisio, aucta violentia et novae formae socialis aggressionis, narcoticus mercatus atque creber usus inter iuniores medicamentorum stupefactivorum, identitatis amissio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 60:1)
“Cum communis ordinariae vitae experientia, tum scientifica inquisitio planum faciunt graviores effectus omnium ambitus aggressionum pauperiores gentes afficere”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 63:3)
56. Interea oeconomicae potestates praesentem mundi ordinem comprobare pergunt, in quo praevalent quaestus studium nec non quaesitum lucrum nummarium, quae omnia constituta et in humana dignitate ambituque effectus ignorant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 72:1)
Hinc progressus fabellam nonnulli quacumque ratione tuentur atque autumant oecologicas quaestiones per nova technica tantum expediri instrumenta, sublatis ethicis considerationibus necessariisque omnino mutationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 77:2)
Procul dubio extremi discriminis conspici videntur indicia, propter magnam mutationum detrimentique celeritatem, quae tum in naturae ruinis apud quasdam regiones, tum in socialibus vel etiam nummariis discriminibus manifestantur, cum mundi quaestiones neque ponderari neque explicari seiunctim possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 78:4)
Sic effectum est ut bene composita inter hominem et naturam necessitudo in contentionem conversa est (cfr Gn 3,17-19).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:7)
Heredes sumus duorum saeculorum in quibus ingentes series habentur mutationum in re technica:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:2)
Agitur de falsa coniectura, “exstare quantitatem sine limitibus energiae rerumque adhibendarum, earum continuam regenerationem fieri posse atque perniciosos effectus pravi naturae usus facile superari posse”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:12)
Huius exemplaris adhibiti effectus, ad omnem realitatem, humanam socialemque pertinentes, in ambitus degradatione reperiuntur, quae tamen signum est tantum reductionis motus qui humanam vitam societatemque afficit omnibus earum in rationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:2)
Quamquam etiam dixit hanc rem non esse causam compellentem ad “indiscriminatum usum geneticum” qui negativos ignoret effectus harum actionum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:3)
Eodem tempore fieri non potest quin denuo considerentur incepta, effectus, circumstantiae et limites ethici huius humanae operae, quae formam constituit potestatis, cui gravia pericula adduntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:6)
132. Hoc in rerum contextu oportet quaevis consideratio collocetur actionis hominis in plantarum animaliumque provincia, quae hodie mutationes geneticas implicat, biotechnologia effectas, ut possibilitates adhibeantur rebus materialibus insitae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:1)
Fidei erga rationem observantia postulat ut ad illud intendatur animus, quod ipsa scientia biologica, quae est evoluta seiuncta ab oeconomicis lucris, de structuris biologicis edocere potest deque earum facultatibus et mutationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:2)
Re quidem vera, geneticae mutationes saepe ab ipsa natura effectae sunt et efficiuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION