라틴어 문장 검색

Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:11)
Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:2)
Tu es nata de inpari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:6)
Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:8)
Audiebat enim per os virginis verba domini pertonantis et de uteie matris in occursum eius gestiebat erumpere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:9)
Igitur, quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:10)
Magister probae aetatis et vitae atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doetus vir id facere vel in propinqua vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse libra-riorum vilitate initia ei traderet litterarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:14)
Rapiat eam avia, patrem risibus recognoscat, sit omnibus amabilis et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:27)
"Tu caput virginis Dei sacrilegis adtrectare manibus?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:7)
Alioquin, quod Iudaica superstitio ex parte facit in eiuratione quorundam animalium atque escarum, quod Indorum Bragmanae et Aegyptiorum gymnosophistae in polentae et orizae et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:12)
Quae nata est ex repromissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:14)
Memento vos parentes virginis et magis eam exemplis docere posse quam voce.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:7)
Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:15)
Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:10)
virgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION