라틴어 문장 검색

Suberant enim montes, atque a milibus passuum V itinera difficilia atque angusta excipiebant.
(카이사르, 내란기, 1권 65:5)
Hos montes intrasse cupiebant, ut equitatum effugerent Caesaris praesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent, ipsi sine periculo ac timore Hiberum copias traducerent.
(카이사르, 내란기, 1권 65:6)
sed totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in posterum diem distulerunt.
(카이사르, 내란기, 1권 65:8)
Illi exaudito clamore veriti, ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustius tenerentur, iter supprimunt copiasque in castris continent.
(카이사르, 내란기, 1권 66:3)
V milia passuum proxima intercedere itineris campestris, inde excipere loca aspera et montuosa;
(카이사르, 내란기, 1권 66:9)
Plerique censebant, ut noctu iter facerent:
(카이사르, 내란기, 1권 67:2)
Circumfundi noctu equitatum Caesaris atque omnia loca atque itinera obsidere;
(카이사르, 내란기, 1권 67:5)
Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit.
(카이사르, 내란기, 1권 68:1)
Nam quae itinera ad Hiberum atque Octogesam pertinebant castris hostium oppositis tenebantur.
(카이사르, 내란기, 1권 68:2)
Erat enim iter a proposito diversum, contrariamque in partem iri videbatur.
(카이사르, 내란기, 1권 69:3)
multumque eorum opinionem adiuvabat, quod sine iumentis impedimentisque ad iter profectos videbant, ut non posse inopiam diutius sustinere confiderent.
(카이사르, 내란기, 1권 69:5)
Conclamatur ad arma, atque omnes copiae paucis praesidio relictis cohortibus exeunt rectoque ad Hiberum itinere contendunt.
(카이사르, 내란기, 1권 69:7)
Confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem in hac contra hostem aciem instruit.
(카이사르, 내란기, 1권 70:5)
Hunc magno cursu concitatos iubet occupare, eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinere iugis Octogesam perveniret.
(카이사르, 내란기, 1권 70:8)
Hunc cum obliquo itinere cetrati peterent, conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit;
(카이사르, 내란기, 1권 70:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION