라틴어 문장 검색

malo si quid bene facias, [id] beneficium interit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 325)
Vt ego hanc familiam interire cupio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2103)
Sub cratim ut iubeas se supponi atque eo lapides imponi multos, ut sese neces.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2139)
Quin nomen quoque iam interiit mutuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3185)
tum pol ego interii, homo si ille abiit, neque hoc opus quod volui hodie efficiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 16)
oratio una interiit hominum pessume, atque optuma hercle meo animo et scitissuma, qua ante utebantur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 319)
si quod peperissem id necarem ac tollerem, bona sua med habiturum omnia [esse]. Din.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 493)
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 36)
fossis enim ductis fit aquae exitus ad litus, et mare tempestatibus actum in paludes redundantia motionibus concitata marisque mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci, quaeque de superioribus locis natando proxime litus perveniunt, inconsueta salsitudine necantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장43)
Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, ut ea non interirent, sed singulis aetatibus crescentia voluminibus edita gradatim pervenirent vetustatibus ad summam doctrinarum subtilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말1)
conservare autem eam et continere nihil aliud potest nisi mulina ungula, qua etiam memoratur ab Antipatro in provinciam, ubi erat Alexander, per Iollam filium perlata esse et ab eo ea aqua regem esse necatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장68)
dein noctu pertudit crebra foramina et per ea repente perfundendo qui in eo opere fuerunt hostes omnes necavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장42)
Nec magis erat verum Morietur Scipio quam Morietur illo modo, nec magis necesse mori Scipioni quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero in falsum Necatus est Scipio quam Necabitur Scipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 28:5)
Ego autem non intellego quo modo calore extincto corpora intereant, non intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum intereant etiam nimio calore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 35:3)
Sin, cum auspiciis obtemperatum esset, interiturae classes non fuerunt, non interierunt fato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 28:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION