라틴어 문장 검색

hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
) fatali nata parentem crine suum spoliat praedaque potita nefanda fert secum spolium celeris progressaque porta per medios hostes (meriti fiducia tanta est) pervenit ad regem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 8:4)
Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, me perimat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:21)
Non tulit et tumida frendens Mavortius ira "discite, raptores alieni" dixit "honoris, facta minis quantum distent," hausitque nefando pectora Plexippi nil tale timentia ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 45:1)
Per coacervatos pereat domus impia luctus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:6)
Si mitis et aequus, si pater Hippodamas, aut si minus impius esset, debuit illius misereri, ignoscere nobis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:14)
Superi vetuere necari di que sumus, meritasque luet vicinia poenas impia dixerunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:6)
Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus, haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus concidit, abrupta cruor e cervice profundi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 78:3)
Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:24)
Sacris offensa nefandis ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat deserere alma Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:6)
Exsilio poenam potius gens impia pendat, vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:9)
Ultra autem spectare aliquid potes, impia virgo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:32)
Plena patris thalamis excedit et impia diro semina fert utero conceptaque crimina portat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:15)
At Paris et fratres et qui rapuere sub illo, ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 18:9)
Ut cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensem rex Thracum iuguloque sui demisit alumni et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, exanimem scopulo subiectas misit in undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION