라틴어 문장 검색

"Multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:8)
"Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:12)
"Quamquam inter multa mendacia videri possit industriam casus imitatus, adgrediar tamen fontem ipsum erroris et pravitatis, unde omnis caligo ista manavit, et altius eruere et aperire manifestius."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:17)
imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus ut iudices illo dicente non numquam viderentur non satis parati ad cavendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 1:4)
nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique' - non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret - , sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:5)
nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:11)
quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 86:7)
quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:10)
Sed ante quam adgrediar ad ea quae a te disputata sunt de te ipso dicam quid sentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 57:8)
quod ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrectatione, equus vaccae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:9)
Quod ni ita sit, quid veneramur quid precamur deos, cur sacris pontifices cur auspiciis augures praesunt, quid optamus a deis inmortalibus quid vovemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:8)
quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem" - illum vero et Iovem et dominatorem rerum et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem divumque hominumque" et praesentem ac praepotentem deum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:3)
nam ni ita esset, hominem qui esset mundi pars, quoniam rationis esset particeps, pluris esse quam mundum omnem oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:9)
Tum Cotta Quia sic adgredior inquit ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus nihil cogitaverim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 7:3)
nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia, ni ob rem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION