라틴어 문장 검색

idcirco etiam navis onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum, contractas in Lycia a classe eius obsideri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 3:7)
qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 1:3)
pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:1)
Id autem tum valet cum is qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 2:5)
quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:9)
Quod in re maiore valet valeat in minore, ut si in urbe fines non reguntur, nec aqua in urbe arceatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 6:4)
ut, si aquam pluviam eam modo intellegeremus quam imbri conlectam videremus, veniret Mucius, qui, quia coniugata verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo crevisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 1:4)
ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore, in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 2:3)
Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 3:2)
quae quidem si timeretur, non Lucius Brutus arcens eum reditu tyrannum, quem ipse expulerat, in proelio concidisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 88:2)
feras quidem mentes obsidet, eruditas praelabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:7)
Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat 'odi profanum vulgus et arceo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:5)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Sic turpitudo laudis obsedit locum.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.16)
Postero die obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION