라틴어 문장 검색

vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:4)
quid restat nisi ut orem obtesterque vos, iudices, ut eam misericordiam tribuatis fortissimo viro quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et imploro et exposco?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:2)
vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 38장 2:4)
nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 1:1)
sin autem virtus subiecta sub varios incertosque casus famula fortunae est nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur, vereor ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi quam vota facienda videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 2:3)
haut cuivis promptum est murmurque humilesque susurros tollere de templis et aperto vivere voto.
(페르시우스, 풍자, satire 23)
tunc manibus quatit et spem macram supplice voto nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:
(페르시우스, 풍자, satire 233)
ast ego nutrici non mando vota;
(페르시우스, 풍자, satire 237)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.
(페르시우스, 풍자, satire 517)
es modicus voti, presso lare, dulcis amicis?
(페르시우스, 풍자, satire 551)
at vocat officium, trabe rupta Bruttia saxa prendit amicus inops remque omnem surdaque vota condidit Ionio, iacet ipse in litore et una ingentes de puppe dei iamque obvia mergis costa ratis lacerae:
(페르시우스, 풍자, satire 617)
Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:4)
Postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam redii, osculisque tandem bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerum fruorque votis usque ad invidiam felicibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:1)
Itaque utriusque partis votum casus adiuvit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION