라틴어 문장 검색

Hac ubi damnata fatis tellure locarunt Castra duces, cunctos belli praesaga futuri Mens agitat, summique gravem discriminis horam Adventare palam est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:1)
veniet, quae misceat omnes Hora duces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:40)
Miseri pars maxima vulgi, Non totum visura diem, tentoria circum Ipsa ducis queritur, magnoque accensa tumultu Mortis vicinae properantes admovet horas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:19)
Extremum ferri superest opus, unaque gentes Hora trahit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:7)
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas, Non uno plus aequa die, noctique rependit Lux minor hibernae verni solatia damni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:4)
Iam venerat horae Terminus extremae, Phariamque ablatus in alnum Perdiderat iam iura sui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:46)
"Me cum fatalis leto damnaverit hora, Excipite, o nati, bellum civile, nec umquam, Dum tetris aliquis nostra de stirpe manebit, Caesaribus regnare vacet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:50)
Libycae quod fertile terrae est, Vergit in occasus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:6)
cogit tantos tolerare labores Summa ducis virtus, qui nuda fusus arena Excubat, atque omni Fortunam provocat hora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:36)
Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:18)
quae cum dominus percussit aquarum Igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto Exit, ut Oceanus lunaribus incrementis Iussus adest, auctusque suos non ante coarctat, Quam nos aestivas a sole receperit horas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:13)
Venit ad occasus mundique extrema Sesostris, Et Pharios currus regum cervicibus egit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:45)
ursus in occasum flexu torquetur et ortus, Nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:54)
visum famulis reparabile damnum, Illam mactandi dimittere Caesaris horam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:79)
Quis non invideat mihi putetque Horis omnibus esse me beatum, Iuncto cui liceat frui sodale?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION