라틴어 문장 검색

magna et misera civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, inter Vinios Fabios Icelos Asiaticos varia et pudenda sorte agebat, donec successere Mucianus et Marcellus et magis alii homines quam alii mores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장9)
qui praesens eoque validior mutatum id consilium finxit ut ingruenti bello tota mole occurreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장6)
datum per agros signum ut, qua cuique proximum, omissa praeda proelio occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장7)
neque enim ambigua esse quae occurrant, noctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장4)
Vt Cremonam venere, novum immensumque opus occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장1)
tum elatis super capita scutis densa testudine succedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장7)
circa lacum Fundani descendentibus qui Sabinum comitabantur armatis occurrunt promptissimi Vitellianorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장7)
qui Petilio Ceriali occurrerant extremum discrimen adiere, aspernante milite condiciones pacis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장7)
miles Vitellianus trinis et ipse praesidiis occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장8)
pertinere ad utilitatem rei publicae, pertinere ad Vespasiani honorem, occurrere illi quos innocentissimos senatus habeat, qui honestis sermonibus auris imperatoris imbuant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장6)
sin arma occurrant, ferro viam inventuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장5)
occurrit truci oratione Curtius Montanus, eo usque progressus ut post caedem Galbae datam interfectori Pisonis pecuniam a Regulo adpetitumque morsu Pisonis caput obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장6)
neque ut in pedestri acie comminus certabatur, sed tamquam navali pugna vagi inter undas aut, si quid stabile occurrebat, totis illic corporibus nitentes, vulnerati cum integris, periti nandi cum ignaris in mutuam perniciem implicabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장3)
sic subito misericordia odio successerat, ut eum suo sanguine ab Acherunte, si possent, cuperent redimere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 2:3)
hi cum criminibus adversariorum omnes in invidiam venissent ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii praetores successissent, Epaminondas populi scito non paruit idemque ut facerent persuasit collegis et bellum, quod susceperat, gessit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION