라틴어 문장 검색

"postquam cadaver sanguine egesto rigens conpage ab illa flamines retraxerint procedit inde pontifex visu horridus, ostentat udum verticem, barbam gravem, vittas madentes atque amictus ebrios."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1431)
hoc sese ostentans habitu ventosa virago inter utramque aciem supereminet et phaleratum circumflectit equum, vultuque et voce minatur adversum spectans cuneum, quem milite raro et paupertinis ad bella coegerat armis Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni auxilii proprio nec sat confisa paratu, Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius et suspensa ab humo est opulentia divite regno, ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem vilibus instructam nullo ostentamine telis aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 149)
"ille minax, rigidus, iactans, truculentus, amarus, dum tumet indomitum, dum formidabile fervet, dum sese ostentat, clipeo dum territat auras, expertus pueri quid possint ludicra parvi subcubuit teneris bellator turbidus annis."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 178)
porro alium capit intuitu fallitque videntem, insigne ostentans aliquid, quod dum petit ille, excipitur telo incautus cordisque sub ipso saucius occulto ferrum suspirat adactum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1130)
invadit trepidam virtus fortissima duris ulnarum nodis, obliso et gutture frangit exsanguem siccamque gulam;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1163)
ipsa redimitos olea frondente capillos ostentans festis respondet laeta choreis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1190)
neque cicatrices suas Ostentat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 276)
an dolor repente invasit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 256)
Invadunt urbem somno vinoque sepultam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:5)
Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira undique collecti invadunt, acerrimus Aiax, et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:6)
Invadunt socii, et nova proelia temptant, obscenas pelagi ferro foedare volucres:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:26)
Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam vicinosque, ignare, paras invadere portus, longa procul longis via dividit invia terris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:5)
Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe moenia, magnanimum quondam generator equorum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:8)
Nunc media Aenean secum per moenia ducit, Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:11)
Continuo invadit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION