라틴어 문장 검색

nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 153:2)
subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 311:1)
nec quievere antequam expugnando aut in deditionem accipiendo singulas urbes Latium omne subegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:2)
his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 518:1)
satis scio quibuscumque discordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 5:1)
Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot expeditione una populos aut vi subegit aut condicionibus in societatem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 208:1)
is profectus ad Nuceriam Alfaternam, cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 582:1)
tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 585:2)
adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 623:1)
ad Aequos inde, veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 661:1)
cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit, ac die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat censor locaverat, dictator dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 10:1)
atque ea, cum deos pandere viam fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 60:2)
eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis, Samnio atque Etruria subactis, victoria et pace parta triumphabo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 538:2)
panduntur inter ordines viae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 603:2)
sardi et Corsi cum rebellassent, subacti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha4)

SEARCH

MENU NAVIGATION