라틴어 문장 검색

Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 12:3)
atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 13:2)
Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 14:3)
In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:1)
At si plures accessiones eodem die ueniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod uix fieri potest, an inpares.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 7:1)
Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et uesperum desinit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 7:2)
Illud satis conuenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie paruum cibum dandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 3:4)
ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini [salsi], uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:5)
Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:1)
Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, ualentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 10:1)
Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:1)
At si lienis torquet, glandis, quam balanon *μ*υ*ρ*ε*ψ*ι*κ*η*ν Graeci uocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 4:1)
Habet iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 9:2)
resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod apyron uocatur, pares portiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 15:4)
Expeditius ad idem fit, quod habet uisci, simini stercoris, resinae, sulpuris ignem non experti pares portiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION