라틴어 문장 검색

Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 26:1)
Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum quam facere cuiquam iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:1)
sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:3)
Ad quas ipsas consultationes superioribus libris satis multa praecepta sunt, ex quibus perspici possit, quid sit propter turpitudinen fugiendum, quid sit, quod idcirco fugiendum non sit, quod omnino turpe non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 40:2)
Ergo ea deliberanda omnlino non sunt, in quibus est turpis ipsa deliberatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:3)
Cum enim quaerimus, si celare possint, quid facturi sint, non quaerimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam adhibemus, ut, si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:11)
Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, ne tur quidem, cum id, quod esse utile putes, adipiscare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 61:1)
hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe sit, calamitosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 61:2)
Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:1)
Numquam igitur est utile peccare, quia semper est turpe, et, quia semper est honestum virum bonum esse, semper est utile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 80:2)
Hoc quamquam video propter depravationem consuetudinis neque more turpe haberi neque aut lege sanciri aut iure civili, tamen naturae lege sanctum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 87:1)
Prudentia est enim locata in dilectu bonorum et malorum, malitia, si omnia, quae turpia sunt, mala sunt, mala bonis ponit ante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:2)
o turpem notam temporum [nomen illorum]!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 93:2)
Haec non turpe est dubitare philosophos, quae ne rustici quidem dubitent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:6)
Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION