라틴어 문장 검색

hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, traducendi eos ratio inita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 53:1)
Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 119:1)
tantusque pudor regi pavoris eius fuit ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 122:2)
collectis deinde ab necopinato pavore animis discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 153:2)
Ne pave.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 196)
Olympio Neque quo fugiam neque ubi lateam neque hoc dedecus quo modo celem scio, tantum erus atque ego flagitio superavimus nuptiis nostris, ita nunc pudeo atque ita nunc paveo atque ita inridiculo sumus ambo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 21)
et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1324)
nam et intus paveo et foris formido, ita nunc utrubique metus me agitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 215)
paves, parasitus quia non rediit Caria:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 16)
multiplex aerumna me exercitam habet, paupertas, pavor territat mentem animi, neque ubi meas spes collocem habeo usquam munitum locum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 13)
Quid paves?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 264)
Nil equidem paveo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 266)
Ne pave, peioribus conveniunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 324)
ne quid peccetis paveo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 350)
nimis pavebam, ne peccaret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4186)

SEARCH

MENU NAVIGATION