라틴어 문장 검색

Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 191:1)
ex duobus filiis eius qui tum in Illyrico militabant, nuntiatum alterum mortuum, alterum gravi et periculoso morbo aegrum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 296:2)
postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignorantium opportunitates suas accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 594:1)
enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 10:1)
alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus compertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, et si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 182:1)
periculosum esse tantam multitudinem in Macedoniam accipere, ne graviores eos socios habeant quam hostes Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 321:1)
nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse servom assimulo, tamen viso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris accurate agatur, docte et diligenter;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 146)
Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego, ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 24)
amens ne quid faciat, cauto opust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1321)
Caute ut incedas via:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 146)
litigium tibi est cum uxore, eo mi abs te caveo cautius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 269)
ne hic resciscat, cauto opust:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3251)
ut utrubique orationem docte divisit suam, ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5138)
sed eo magis cauto est opus, ne huc exeat qui male me mulcet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 244)
nam ego tibi cautum volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 152)

SEARCH

MENU NAVIGATION