라틴어 문장 검색

Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album ueratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 5:2)
Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:6)
Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:1)
Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:5)
atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:2)
ob quae regius morbus dictus uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:4)
Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem *ε*λ*ε*φ*α*ν*τ*ι*α*σ*ι*ν Graeci uocant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:1)
Vbi uetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 2:1)
Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 26장 1:2)
At resolutio neruorum frequens ubique morbus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 1:1)
In partibus uero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:1)
Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto die purgationis causa uinum Graecum salsum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:6)
in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cauendus sanguinis uomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 13:4)
Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 1:1)
Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam uenient, si prius eorum sedes breuiter ostendero.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION