라틴어 문장 검색

Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent;
(아풀레이우스, 변명 68:15)
ego uero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui, sed uetera quoque funditus extirpaui.
(아풀레이우스, 변명 91:4)
plane quidem, si uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane, tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui de facie agnosceres.
(아풀레이우스, 변명 96:8)
igitur bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium.
(아풀레이우스, 플로리다 9:40)
ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat.
(아풀레이우스, 플로리다 16:61)
quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Karthaginem diligat, atque summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter.
(아풀레이우스, 플로리다 18:54)
"Occurrit atratus quidam maestus in lacrimis genialem canitiem revellens, senex, et manibus ambabus invadens torum, voce contenta quidem sed assiduis singultibus impedita, Per fidem vestram inquit Quirites, per pietatem, publicam perempto civi subsistite, et extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam severiter vindicate."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:51)
"Mi parens, et durissimo casui meo, pietatis humanae memor, subsiste paululum;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:4)
"amo enim, et efflictim te, quicumque es, diligo aeque ut meum spiritum, nec ipsi Cupidini comparo."
(아풀레이우스, 변신, 5권47)
"Vos quidem, carissimae sorores, ut par erat, in officio vestrae pietatis permanetis, verum et illi qui talia vobis affirmant non videntur mihi mendacium fingere:"
(아풀레이우스, 변신, 5권150)
"et, quod est ultimum, in eodem corpore odit bestiam, diligit maritum."
(아풀레이우스, 변신, 5권165)
"Psychen ille meae formae succubam, mei nominis aemulam si vere diligit, nimirum illud incrementum lenam me putavit, cuius monstratu puellam illam cognosceret."
(아풀레이우스, 변신, 5권229)
"Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias?"
(아풀레이우스, 변신, 5권253)
"Sed contra voluntatem Veneris, nurus meae, quam filiae semper dilexi loco, praestare me pudor non sinit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION