라틴어 문장 검색

at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
nec poenam differre placet, sed bella gerenti Punica Laevino regis quoque proelia mandant.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:149)
placet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem12)
fecunda placebant otia;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:59)
iuvat ipse Tonantem error et ambiguae placet ignorantia matri;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:117)
libertas quaesita placet?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:241)
Sic me crudelibus umbris tradere, sic toto placuit depellere mundo?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:136)
sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:13)
hae placuere faces.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:249)
hoc placitum patri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:272)
"Numina Romanis necdum satiata ruinis, si iuvat imperium penitus de stirpe revelli, uno si placuit deleri saecula lapsu, si piget humani generis, prorumpat in arva libertas effrena maris vel limite iusto devius errantes Phaëthon confundat habenas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:116)
imperiumne Iovi legesque placerent et vitae Romana quies, an iura perosus ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:55)
sic oculis placitum tuis insignior auctis collibus et nota maior se Roma videndam obtulit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:225)
scis nulla placere munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert serus et incassum servati prodigus auri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:74)
o palma viridi gaudens et amica tropaeis custos imperii virgo, quae sola mederis vulneribus nullumque doces sentire laborem, seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae seu magis aestivo sedes vicina Leoni, seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis aegida, seu fessi mulces suspiria Martis, adsis perpetuum Latio votisque senatus adnue, diva, tui.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:104)

SEARCH

MENU NAVIGATION