라틴어 문장 검색

Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque uitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:1)
quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime uenter adstrictus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:4)
Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 1:2)
si saliuae plenum os est, si oculi cum dolore uertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus grauior est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:3)
si circa umbilicum et pubem cutis plena est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 1:4)
tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 5:2)
Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:3)
qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 9:4)
nam modo discussis febribus initium cibi plenioris uinique firmioris [ualetudinis] facit, modo ipsam febrem tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:5)
fereque post longam sitim et uigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:5)
Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 6:4)
Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:3)
Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:1)
Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 11:1)
in feminis breuius et plenius super uuluae ceruicem se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION