라틴어 문장 검색

Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ?
(세네카, 행복론, Liber VI 71:1)
Modo modo intra paucos illos dies, quibus C. Caesar perit, si quis inferis sensus est, hoc gravissime ferens, quod sciebat populo Romano superstiti septem aut octo certe dierum cibaria superesse, dum ille pontes navibus iungit et viribus imperi ludit, aderat ultimum malorum obsessis quoque, alimentorum egestas ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:4)
Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:7)
" Ille vero, si res necessaria vocabit, experietur et illum, quisquis erit, tanquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid impendere, ut limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu dari.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 73:2)
In sublicium pontem me transfer et inter egentes abice ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 129:4)
Domum illam splen- didam malo quam pontem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 129:8)
non ubi hibernos nebulosus imbres Auster advexit properatque torrens Hister et iunctos vetat esse pontes ac vagus errat;
(세네카, 메데아 10:11)
viventibus, gracilique traiectas veru
(세네카, Thyestes 1086:1)
o utinam traiecta cava mea vocula rima percussas dominae vertat in auriculas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1610)
traicit et fati litora magnus amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 196)
si pudor est, alio traice tela una!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1211)
Curtius expletis statuit monumenta lacunis, admisso Decius proelia rupit equo, Coclitis abscissos testatur semita pontes, est cui cognomen corvus habere dedit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1129)
at tibi nauta, pias hominum quo traicit umbras, huc animae portet corpus inane tuae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1818)
ecce coronatae portum tetigere carinae, traiectae Syrtes, ancora iacta mihist.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 249)
est etiam aurigae species Vertumnus et eius traicit alterno qui leue pondus equo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 228)

SEARCH

MENU NAVIGATION