라틴어 문장 검색

miserrimam ergo necesse est, non tantum brevissimam, vitam esse eorum, qui magno parant labore, quod maiore possideant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 105:5)
Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, eum invidia conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et premunt ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 51:5)
Quicquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore possideas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 54:3)
Ut scias autem non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 4:1)
"Gratias ago pro eo, quod possedi habuique.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 98:3)
Cum tot flumina possideret in suo orientia, in suo cadentia, mendicavit stilicidia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:5)
vides autem, quam malam et noxiosam servitutem serviturus sit quem voluptates doloresque, incertissima dominia impotentissimaque, alternis possidebunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:4)
Si corporis dotes et apta naturae conservarimus diligenter et impavide tamquam in diem data et fugacia, si non subierimus eorum servitutem nec nos aliena possederint, si corpori grata et adventicia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia et armaturae leves - serviant ista, non imperent - , ita demum utilia sunt menti.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 38:3)
" Cur trans mare possides ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:11)
Nihil magis possidere me credam quam bene donata.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 102:3)
M. Cato eum laudaret Curium et Coruncanium et illud saeculum, in quo censorium crimen erat paucae argenti lamellae, possidebat ipse quadragies sestertium, minus sine dubio quam Crassus, plus quam Censorius Cato.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 108:1)
Vos possidetis agros urbium fines urbesque domibus impletis;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.15)
Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres;
(세네카, Hercules Furens 5:1)
Socer est peremptus, regna possedit Lycus, natos parentem coniugem leto petit.
(세네카, Hercules Furens 9:24)
hic dira serpens cecidit, hic ales fera, hic rex cruentus, hic tua fractus manu qui te sepulto possidet caelum leo:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION