라틴어 문장 검색

Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem, et sententiae suam compositionem habent, et ad probandam rem accommodatum ordinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 1:3)
primum, quia veteres illi, qui huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque augendae potentiae suae causa pervulgari artem suam noluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 186:2)
quae quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrariorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:3)
in ipso tactu esse modum et mollitudinis et levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:2)
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:2)
nec vero levitatis Atheniensium crudelitatisque in amplissimos civis exempla deficiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 8:2)
Nam ut ex nimia potentia principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa servitute adficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:4)
nam hanc rerum tantam potentiam non ferme facilius ulla in parte Italiae posita urbs tenere potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 15:3)
Quodque erat ad optinendam potentiam nobilium vel maximum, vehementer id retinebatur, populi comitia ne essent rata, nisi ea patrum adprobavisset auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 89:2)
Quo tum consilio praetermisso causa populo nata est, duobus tribunis plebis per seditionem creatis ut potentia senatus atque auctoritas minueretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:3)
194M In cive excelso atque homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionem meam esse levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 17:6)
Ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:7)
ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 190:9)
quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 2:7)
huic toti rationi agrariae senatus adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION