라틴어 문장 검색

Grande illud et ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 33:4)
Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant, bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, pusilli illam iam Annibalis eruditricem - incredibile dictu - totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 37:1)
Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae in commune fluxerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 7:1)
reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 18:1)
Si statim infesto agmine urbem petissent, grande discrimen;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 13:1)
verum haec quoque et intravit et vidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aurea vite caelum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 30:3)
ita magno turbidus imbri molibus incurrit validis cum viribus amnis, dat sonitu magno stragem volvitque sub undis grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:13)
nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:8)
Praeterea quamvis animantem grandior ictus, quam patitur natura, repente adfligit et omnis corporis atque animi pergit confundere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:3)
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aevo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:10)
iamque caput quassans grandis suspirat arator crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:8)
grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:11)
labitur interea res et Babylonia fiunt unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident, scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi auro includuntur teriturque thalassina vestis adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:2)
Praeterea grandi tonitru concussa repente terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:6)
quod siquis vera vitam ratione gubernet, divitiae grandes homini sunt vivere parce aequo animo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION