라틴어 문장 검색

Postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque singulis coloniis constituerunt et summam imperii potestatem Ioni, Xuthi et Creusae filio, dederunt, quem etiam Apollo Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in Asiam deduxit et Cariae fines occupavit ibique civitates amplissimas constituit Ephesum, Miletum, Myunta, (quae olim ab aqua est devorata;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장7)
iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus aliis morbo absumptis, quosdam taedio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus uti C. Laelius consul, si ei videretur, sex milia familiarum conscriberet quae in eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius praetor triumviros crearet ad eos colonos deducendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 538:1)
ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent ut senatus curae haberet quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 6:1)
ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturum id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 557:1)
Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam duodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequauit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata Romam mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:1)
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed vereris inepta crura ponticuli assulis stantis in redivivis, ne supinus eat cavaque in palude recumbat, sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 171)

SEARCH

MENU NAVIGATION