라틴어 문장 검색

Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:3)
sed quae tibi [causa] notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor, ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos uerae specimen beatitudinis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:15)
Liberat arua prius fruticibus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 2:1)
Tu quoque falsa tuens bona prius
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 11:1)
Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:5)
Qua uero parte beatos faciens desinit potestas hac impotentia subintrat, quae miseros facit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:7)
erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse uideatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:6)
mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:17)
In qua re illud etiam dispensari credo quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:12)
qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 8:2)
Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moueris expendero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:5)
Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:9)
— Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:8)
Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt prius quam fierint euentura non fuerint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:10)
si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus ea certo euentura praesciri nequeunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION