라틴어 문장 검색

consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere ultroque incusare casus qui reum abstulissent antequam coram convinceretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장2)
praecipuum auctorem Asiaticum interficiendi Caesaris non extimuisse contione in populi Romani fateri gloriamque facinoris ultro petere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장3)
dein metu ne ad perniciem ultro traherentur, desistunt, Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque regiae peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis tutius haberi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장2)
sed in praecipuo pavore Agrippina, vocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut coniugum flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus causis, quia Lepida minore Antonia genita, avunculo Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius soror, parem sibi claritudinem credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장6)
unde discordia inter duces, querente Vmmidio praerepta quae suis consiliis patravisset, testante contra Corbulone non prius conversum regem ad offerendos obsides quam ipse dux bello delectus spes eius ad metum mutaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장7)
tradunt plerique eorum temporum scriptores crebris ante exitium diebus illusum isse pueritiae Britannici Neronem, ut iam non praematura neque saeva mors videri queat, quamvis inter sacra mensae, ne tempore quidem ad complexum sororum dato, ante oculos inimici properata sit in illum supremum Claudiorum sanguinem, stupro prius quam veneno pollutum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장3)
Nero trepidus et interficiendae matris avidus non prius differri potuit quam Burrus necem eius promitteret, si facinoris coargueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장6)
ille an auctor constitutionis fieret, ut inter paucos et sententiae adversos, quibusdam coalitam libertate inreverentiam eo prorupisse frementibus vine an aequo cum patronis iure agerent, sententiam eorum consultarent ac verberibus manus ultro intenderent, impulere vel poenam suam dissuadentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장4)
sed impetum eius, multum prius laudata magnitudine animi, attinuere senatores, dissolutionem imperii docendo, si fructus quibus res publica sustineretur deminuerentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장2)
ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium Agerinum, scaenam ultro criminis parat gladiumque, dum mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi deprehenso vincla inici iubet, ut exitium principis molitam matrem et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse confingeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장13)
quod ducibus nostris parum provisum erat, dum amoenitati prius quam usui consulitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장9)
pronuntiemus ultro dominum iure caesum videri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장10)
quippe ultro metum intentabat, multosque adstitisse libertos ac servos qui eadem viderint:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장7)
incusat ultro intestabilem et consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장10)
ergo instanti minitantique renidens Scaevinus neminem ait plura scire quam ipsum, hortaturque ultro redderet tam bono principi vicem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION