라틴어 문장 검색

nisi ita esset, multi privatim ferebant Volscio iudicem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 260:1)
et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas - provocare qui provocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, - - ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis vox audiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 622:1)
hic Minucius eandem publice curationem agens quam Maelius privatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem compertam ad senatum defert:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 147:1)
ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in locis propter propinquitatem notis ab aversa parte urbis, maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 238:1)
qui postquam intentos homines in eventum periculi alieni pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque est adortus, prius paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 297:1)
suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore, sex ad intercessionem comparavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 526:2)
defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio Rutulo consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 571:1)
sed castris praeerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:2)
pauci rei publicae, plerique huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat, adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 101:2)
Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:1)
privatim quoque id sacrum celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:1)
inventumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumve sollemne di arguerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 193:1)
nihil de conlatione dicere, stipis verius quam decumae, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 287:1)
nam quod ad se privatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 345:1)
egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 482:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION